Carmen valedictorium

a Fideli Raedle compositum

quod in ipsa Conventus conclusione ab omnibus cantatum est  

secundum modos illos, quibus Ludovicus de Beethoven hymnum suum (qui Europaeus nunc dicitur) "Gaudium, scintilla diva!" instruxit.

 

1. Nimis cito hic Conventus metam suam attigit,

ad quem undique exortos nos in unum contulit

urbs tam dives, urbs aemoena, urbs honore splendida,

quae Bavariam illustrat, urbs bona: Ratisbona!

 

4. Sic numquam Arminiana indigebat gloria

terra nostra, quam paccatam dulcis regit Angela.

Libertatis amor ille sanctus sed sit omnibus,

patriam qui hanc divisam nostris iunxit precibus.

 

2. Nos invasimus hanc urbem animis pacificis,

quae nos libere excepit ruptis muris limitis.

Nos non duxit ullus Varus, abest nunc Arminius,

nec in saltibus dolosus latuit exercitus.

 

5. Grates atque laudes immensas sunt meriti

Thomas atque Nicolaus, clari "Academici",

sed non minus celebrandus tantis pro laboribus

cum tot studiosis bonis Ianus Pistor optimus!

 

3. Nam pax inter nationes exoptata exstitit

post bellum, quod dux scelestus toti mundo intulit.

Vos Germanis condonastis, generosi advenae!

Grati atque gratae sitis hospites Germaniae!

 

6. Nobis nunc est redeundum in longinquas patrias,

Ut ubique praedicetur nobilis Latinitas,

quam Romani reliquerunt, hanc colamus vivide!

Ita finis brutis bellis, Pax sit sine limite!